- SAPPINUS, item SAPPIUM
- SAPPINUS, item SAPPIUMpineae sativae species, quae caesa numquam repullulat, hinc a Sapino, quae pinus species est et caesarum e genere fit, ut ait Plinius l. 16. c. 12. et 39. diversa. A'cuius materiei similitudine, imam abietis partem, quae fluviata est et quadripartitos venarum cursus habet, sappineam appellatam esse, docet Vitruvius l. 2. c. 9. Ima autem, quum excisa quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem arbore,ad intestina opera comparatur, et Sappinea vocatur. Quemadmodum superior pars fusterna dicebatur, quae nodosa est, ut solent fustes et baculi crebris nodis ut plurimum asperi. Vide Salmas. ad Solin. p. 1034. et supra in voce Abies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.